Epistola ad Hebraeos*

Caput 1: Versus 7

Angelos.Spiritus, naturae nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiae, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant.
(* Traductions européennes)